- VERNA
- VERNAservus dominatus, an a Vere, quod optimum feturae tempus. Fest.Adamanitius Martyrius apud Cassiodorum, Si enim Verna domi genitum significet, id est οἰκογευὴς. A qua voce Vernaculi, quibus infensus fuit Vitellius Imperator apud Sueton. c. 14. ubi plebeculam Romanam signat hoc nomen, de cuius dicacitate ista habet Tertullianus, Apol. Ipsos Quirites, ipsam vernaculam septem collium plebem convenio, an alicui Caesari suo parcat illa lingua Romana? Notavit pridem et Martialis, l. 10. Epigr. 3. v. 1.Vernaculorum dicta, sordidum dentem,Et foeda linguae probra circulatricis.Haecque est vernacula multitudo, quae Tacitô teste, l. 1. Annal. c. 31. militaribus numeris per dilectum inserta, lasciviae sueta, laborum intolerans, seditionem concivit etc. Tetigit et Cicero aliquando, ut cum recensuit imaginem antiquae et vernaculae festivitatis, l. 9. ad Famil. Ep. 15. saporem vernaculum, de clar. Orat. crimen domesticum ac vernaculum, 5. Verr. Et quidem Felix Octav. Romulum, Picum, Tiberinum, Consum, Pilumnum, Picumnum, eâdem ratione Romanorum dixit vernaculos Deos; similiter Petrus Diaconus, Hist. Miscell. l. 4. Aetnae incendium, Siciliae vernaculum genus monstri appellavit, domesticum quidpiam ac nativum indigitans. Atque hic Pignorius natum, vult ut vernaculos nominarent domesticos servos. Martianus Capella, l. 8. famulitium Veneris, vernaculaeque Bromiales. Appuleius, Metam. l. 1. Quid uxor? quid liberi? quid vernaculi? Aliquando tamen Vernae vox latiore aliquando notione est accepta. Martialis, l. 6. Epigr. 29. v. 1.Non de plebe domus, nec avarae Verna catastae,Sed Domini sanctô dignus amore puer.Ipsi autem Servi hâc appellatione sibi blanditi sunt: Hinc Romae legebatur, Tuscus. Augg. nostrorum. Verna. Villicus. Tutellae. votum. reddidit. Ibidem, Lucidae. Aug. Vernae. maritae. incomparabili. Ibidem in vet. monumento, Leonas. Augg. Vernalis. Scilicet occinere sibi poterant Statii illud, l. 2. Sylv. 1. v. 76.Hinc domus, hinc ortus, dominique Penatibus olimCarus uterque parens, ——Eratque hoc optimum servorum genus, utpote, qui herili domui eam, quam ingenuo quisque Patriae, charitatem et curam praestarent, atque adeo transmarinis et advectitiis, aut ex hoste capris, deque lapide emptis, longe anteponerentur. Interim dicacitas Vernilis, nempe a Dominorum indulgentia profecta, iactabartur: Unde Verna pro scurra Martiali, l. 1. Epigr. 42. v. 2. pro adulatore, Horatio, l. 2. Sat. 6. v. 66. inque Urbe homines viles, dicaces et procaces, plerique libertinae conditionis et vernilem lasciviam etiam exsutâ serviture retinentes, Vernaculi, ut dictum. Imo omnes scurras, intem perantiâ oris notos; omnes, qui sordidas capturas ridiculis dictis otiosam aut transeuntem plebem allicientes et lactantes adiuvabant, includebat hoc vocabulum: quo ex numero, complures recenset Martialis, l. 1. Epigr. 42. adeoque non solum γόητας, ψηφοπαίκτας, ςθαυματοποιοὺς, uti illud interpretati sunt Casaub. et Salmas. ad Hist. Aug. Namque cur Vitellius Praestigiatores potissimum odislet, causa nulla erat; sed erat, cur illos εὐτραπέλους dicaces et scurriles et mimicos homines, quibus in illum larga dictorum materia, quique minus parcebant Principi repentino. Quod Suetonius, quem Vernaculis et Mathematicis infensum fuisse vitellium dixisse vidimus, unô exemplô, in utrumque sufficiente, comprobat, c. 14. Exacerbatus, quod post Edictum suum quô iuhebat, intra Kal. Octobr. urbe Italiâque excederent, statim libellus est propositus, et Chaldaeos edicere, bonum factum, ne Vitellius Germanicus intra eundem Kalendarum diem usquam esset. Praedictum enim de morte Vitellii est Mathematicorum: at id proponi formulâ edicti, faceti est hominis, quales in isto ordine scurrae, urbani, aretalogi, Vernaculi etc. Vide Lautentium Pignorium, Comm. de Servis et Io. Frid. Gronov. de Pecun. Veter. l. 4. c. 10. nec non infra, voce Urbani, it. Vernula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.